Memento mori!
(Redirectum de Memento mori)
Memento mori est admonitio brevitatis vitae quae aetate antiquae Romae triumphator inter triumphum audire debebat:
In Biblia scriptum est (Ecc. 7.40):
- In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis
Etiam in Aevo Medio erat consuetudo multa poëmata et carmina canere ut "memento mori", exempli gratia hymnum "ad mortem festinamus" ex libro Catalano "Llibre Vermell de Montserrat" (anno 1399):
- Vita brevis breviter in brevi finietur,
- Mors venit velociter que neminem veretur,
- Omnia mors perimit et nulli miseretur.
- Ad mortem festinamus peccare desistamus.
- Ni conversus fueris et sicut puer factus
- Et vitam mutaveris in meliores actus,
- Intrare non poteris regnum Dei beatus.
- Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Inscriptiones in multis horologiis erant et adhuc sunt:
- vulnerant omnes, ultima necat;
aut
- tempus fugit.
Notae
recensere- ↑ Tertullianus, Apologeticum Caput XXXIII