Melos (regionalis unitas)

Haec pagina de regionali Meli unitate explicat. Si insulam homonymam quaeris, vide Melos.
Wikidata-logo.svg Melos (regionalis unitas)
Res apud Vicidata repertae:
Unitas regionalis
Civitas: Graecia
Locus: 36°35′0″N 24°25′0″E

Fines

Procuratio superior: Aegaeum Australe

Forma

Area: 362.547 chiliometrum quadratum

Sigla

Siglum autoraedarum: IN

Melos (Neograece: Περιφερειακή Ενότητα Μήλου) est una ex 13 unitatibus regionalibus Graeciae in regione Aegaeo Australi, quae reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) formata est; insulas Cimolum, Melum, Seriphum, Siphnum et nonnullas insulas minores comprehendit, quae usque ad annum 2010 pristinae praefecturae Cycladum attributae erant. Regionalis Meli unitas hos sequentes demos (numeri ut in tabula) continet:

Numerus in tabula Demus Numerus incolarum[1]
9 Cimolos (Κίμωλος) 838
11 Melos (Μήλος) 4736
15 Seriphos (Σέριφος) 1262
17 Siphnos (Σίφνος) 2574
Summa incolarum 9410

NotaeRecensere

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)