Martes martes est species mustelidarum, quae in tota fere Europa, etiam in insulis Britannicis, in Caucaso, partibus Orientis Medii et Siberia occidentali invenitur.


Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Mustelidae 
Genus : Martes 
Species : M. martes 
Martes martes 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status
Territorium

Corpus martis est fere eiusdem magnitudinis atque corpus felis. Longitudo corporis est fere 45–58 centimetrorum, cauda autem est longitudine fere 16–28 cm. Pondere est plerumque 500–1 800 grammatum et mares sunt feminis 12–30% graviores.

Martes noctu libenter parva animalia venatur: talpas et alia rodentia, aves, ranas, insecta. Etiam ovis, baccis, fructibus, melle et nonnumquam fungis vescitur.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Martem spectant.