Martes
taxon
Martes est genus mammalium familiae Mustelidarum, cui sunt octo species. Plerumque in arboribus habitant.
De nomine
recensereVocabulum martes in lingua mediaevali orta est, sed fortasse non hoc genus sed Mustelam putorium significabat.[1] A Theodisco antiquo mardar sumptum esse videtur. Aliae formae medieavales sunt martor, martur martir.[2] Citatio Martialis, propter quam martes in aliquibus lexicis linguae Latinae classicae reperitur, lectio erronea esse videtur.[3]
Species
recensereHaec sunt species apud ITIS acceptae:
- Martes americana (Turton, 1806)
- Martes caurina (Merriam, 1890)
- Martes flavigula (Boddaert, 1785)
- Martes foina (Erxleben, 1777)
- Martes gwatkinsii (Horsfield, 1851)
- Martes martes (Linnaeus, 1758)
- Martes melampus (Wagner, 1840)
- Martes zibellina (Linnaeus, 1758)
Notae
recensere- ↑ Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre; Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "martes".
- ↑ Oxford English Dictionary, editio interretialis, s.v. "† marter, n.1".
- ↑ Confer Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775, s.v. pepo. Versio interretialis; C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press; Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Martem spectant. |
Vide "Martem" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |