Maria Wollstonecraft
(Redirectum de Maria Wollenstonecraft)
Maria Wollstonecraft (27 Aprilis 1759—10 Septembris 1797) fuit scriptrix, philosopha, et feminista Anglica.
Pro iuribus mulierum scripsit contra cogitationes conservatismi Edmundi Burke ac sexismi a Ioanne Iacobo Rousesau et educationem aequam pro mulieribus et aequalitatem affirmavit. Mater Mariae Shelley fuit.
Tamen mortem voluntariam conata est, sed morte servata est. Deinde Gulielmo Godwin nupta est pro filla sua Maria ante mortem quamquam matrimonium ipsum opponebat. Eius opus notissimum est Iurum mulieris vindicatio, anno 1792 edita.
Opera
recensereHic est plenus operum Wollstonecraft index, plerumque primarum editionum, a Wollstonecraft scriptarum, nisi aliter indicatur.[1]
- Cogitationes de filiarum educatione: cum considerationes de moribus muliebribus in gravioribus vitae officiis. Londinii a Iosepho Johnson anno 1787 editae.
- Maria: fabula. Londinii a Iosepho Johnson anno 1788 edita.
- Propriae fabulae e vita vera: cum sermonibus accommodatis ad affectiones ordinandas et ad mentem veritati et bonitati formandam. Londinii a Iosepho Johnson anno 1788 editae.
- Iacobi Necker, De gravitate opinionum religiosarum. Liber a Maria Wollstonecraft conversus, Londinii a Iosepho Johnson anno 1788 editus.
- Lectrix, sive opera varia, in soluta oratione et versibus, ex optimis scriptoribus delecta, et sub propriis capitibus disposita, ad puellas excolendas. Londinii a Iosepho Johnson anno 1789 edita.
- Mariae Gertrudis van de Werken de Cambon, Grandison adulescens: series litterarum a pueris ad amicis. Liber a Maria Wollstonecraft conversus, Londinii a Iosepho Johnson anno 1790 editus.
- Christiani Gotthilf. Elementa morum, ad usum puerorum, cum prooemio parentibus inscripto. Liber a Maria Wollstonecraft conversus, Londinii a Iosepho Johnson anno 1790 edita.
- Vindicatio iurum hominum, in epistula ad honoratissimum Edmundum Burke. Londinii a Iosepho Johnson anno 1790 edita.
- Iurum mulieris vindicatio: cum animadversionibus de rebus politicis moralibusque. Londinii a Iosepho Johnson anno 1792 edita.
- "De opinione pervulgata de natura sexuale in mulieribus, cum animadversionibus de doctoris Gregory legato ad filias." In New Annual Register [Novis regestis annualibus] anno 1792 editus, pp. 457–66 [ex Vindicatione mulieris.]
- Prospectus historicus moralisque rerum novarum Francicarum et effectus eius in Europa. Londinii a Iosepho Johnson anno 1794 editus.
- Litterae inter brevem habitationem in Suecia, Norvegia, Daniaque scriptae. Londinii a Iosepho Johnson, anno 1796 editae.
- "On Poetry, and Our Relish for the Beauties of Nature" [De poëse ac studio nostro pulchritudinum naturae.] In Monthly Magazine [Ephemeri mensuali] mense Aprili anni 1797 editus.
- "Maria, sive iniuriae mulieris." In Operibus Auctoris Vindicationis Iurum Mulierum, a Gulielmo Godwin curata, Londinii ab Iosepho Johnson anno 1798 post auctorem mortuam edita, non completa.
- "The Cave of Fancy" [Caverna phantasiae], in Operibus Auctoris Vindicationis Iurum Mulierum. Fragmentum anno 1787 scriptum, a Gulielmo Godwin curatum, Londinii ab Iosepho Johnson anno 1798 post auctricem mortuam edita.
- "Litterae de praesenti nationis Francicae natura." In Operibus Auctoris Vindicationis Iurum Mulierum, anno 1793 scriptae, a Gulielmo Godwin curatum, Londinii a Iosepho Johnson anno 1798 post auctorem mortuam editae.
- "Fragmentum litterarum de curatione infantum." In Operibus Auctoris Vindicationis Iurum Mulierum, a Gulielmo Godwin curatum, Londinii ab Iosepho Johnson anno 1798 post auctorem mortuam editum, non completum.
- "Lessons" [Lectiones], in Operibus Auctoris Vindicationis Iurum Mulierum, a Gulielmo Godwin curatae, Londinii ab Iosepho Johnson anno 1798 post auctorem mortuam editae, non completae.
- "Hints" [Indicia], in Operibus Auctoris Vindicationis Iurum Mulierum, a Gulielmo Godwin curatae, Londinii ab Iosepho Johnson anno 1798 post auctorem mortuam edita; notae de volumine secundo Iurum mulieris, numquam scriptae.
- Conlationes ad Analytical Review ([Conspectus analyticus], 1788–1797), anonyme editae.