Mare Iaponicum
Mare Iaponicum | |
---|---|
Nomen Iaponicum | |
Abecedarium Latinum | Nihonkai |
Character Sinicus | 日本海 |
Nomen Coreanum | |
Romanizatio Retractata | Donghae / Joseon Donghae |
McCune-Reischauer | Tonghae / Chosŏn Tonghae |
Littera Hangula | 동해 / 조선동해 |
Character Sinicus | 東海 / 朝鮮東海 |
Nomen Sinense | |
Pinyin | Rìběnhǎi |
Wade-Giles | Jih-pen-hai |
Character Sinicus | 日本海 |
Nomen Russicum | |
Lingua Russica | Японское море |
Mare Iaponicum[1] (aliis nominibus multis in linguis hodiernis appellatum[2]) est mare marginale Oceani Pacifici occidentalis.
Situs
recensereInter continentem Asianam, Archipelagum Iaponiensem, et Sachalinam situm. Finitur a Iaponia, Corea Septentrionali, Russia, et Corea Meridiana. Freto Coreano cum mari Sinensi orientali coniunctum est, freto Nevelskii et freto Tatarico et freto Laperousii cum mari Ochotensi.
Natura
recensereSicut Mare Nostrum, ei est paene nullus aestus, quia paene omnino ab Oceano Pacifico includitur.[3] Movet haec solitudo multas faunarum species et mediam aquae salinitatem, salinitate oceani minor. Huic mari sunt nullae insulae magnae, sinus, vel capita. Salinitas plerumque ab influxu effluxuque per freta ordinatur quae id cum maribus propinquis et Oceano Pacifico conectunt. Pauca flumina in mare defluunt, et aqua quam in mare inferunt est fere 1 centesima totius summae.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ioannes Baptista Hofmann, Generalis Totius Imperii Russorum Novissima Tabula Magnam Orbis terrarum partem a Polo Arctico usque ad mare Iaponicum et Chinae Septentrionalis confinia exhibens (Norimbergae, circa 1720).
- ↑ Ut qui Latine diceret Mare Iaponiae, Mare Orientale (vide Yuka Hayashi et Evan Ramstad, "South Korea Calls for Sea (Name) Change," Wall Street Journal, 23 Aprilis 2012, p. A16.), seu Mare Coreanum (vide Philippe Pelletier, "Tumulte des flots entre Japon et Corée: À propos de la dénomination de la 'mer du Japon,'" Annales de Géographie 109 (2000): 279–305.
- ↑ "Tides in Marginal, Semi-Enclosed and Coastal Seas – Part I: Sea Surface Height". ERC-Stennis at Mississippi State University
Bibliographia
recensere- Fukuoka N. 1966. On the distribution patterns of the so-called Japan Sea elements confined to the Sea of Japan region. Journal of Geobotany 15:63–80.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mare Iaponiae spectant. |
Vide Mare Iaponiae in Victionario. |