Inventum (Russia)

urbs in Russia

Inventum[1] (Russice Находка, Nachodka) urbs est in territorio Maritimo Russiae. Incolas 149 316 habet anno 2017. In ripis creccae eiusdem nominis, quae est pars sinus eiusdem nominis maris Iaponici patet.

Wikidata Inventum (Russia)
Res apud Vicidata repertae:
Inventum (Russia): insigne
Inventum (Russia): insigne
Civitas: Russia
Locus: 42°49′0″N 132°53′0″E
Numerus incolarum: 136 096
Zona horaria: UTC+10
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Oleg Kolyadin, Q110038334
Procuratio superior: Nakhodka Urban Okrug

Geographia

Superficies: 325.9 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Quercupolis, Maizuru, Phuket, Otaru
Vide etiam paginam discretivam: Inventum (discretiva).
Inventum urbs et sinus

Historia

recensere

Crecca Inventum et sinus eiusdem nominis a nautis navis vaporariae Russicae America nominis anno 1859 inventa est et sic appellata, cum nauta quidam creccam idoneam vidisset et "ecce, inventum est!" exclamasset. Primi incolae anni 1864 huc migraverunt. Sinus autem saeculo XIX nomen America a nave cepit, unde et vicorum in ripa eius sitorum unus, anno 1907 conditus, Americana (Russice Американка) appellabatur. Anno 1936 statio ferriviaria constructa est; in Invento stationes extremae ferriviae Transsibiricae sunt. Anno 1939 portus magnus in Invento crecca aedificari incepit. Anno 1950 Inventum in numerum urbium inclusum est.

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 518. Hoc nomen Russicum significat.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Inventum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 42°49′0″N 132°53′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Situs proprius (Russice)
  • Inventi photographemata vetera