Marcus Minucius Augurinus
Marcus Minucius Augurinus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit.
Cursus honorum
recensereMinucius annis 497 a.C.n. et 491 a.C.n. consulatum ordinarium gessit. Primo consulatu templum Saturni dedicatum est et Saturnalia instituta sunt[1]. Anno 491 consul iterum fuit et in iudicio apud populum pro Gaio Marcio Coriolano dixit, qui tamquam regnum adfectaret a tribunis plebis accusabatur. Itaque anno 488 a.C.n. dux legationis fuit a Romanis ad Coriolanum Urbem Volscorum exercitu obsidentem missae; tum Dionysius Halycarnassensis, historicus et rhetor Graecus Romae tempore Augusti principis vitam agens, longissimam orationem in eius ore posuit[2], qua eum ad bellum iustis condicionibus pacis componendum hortabatur nec tamen quicquam ab irato et obstinato hoste impetrare potuit. Oratio illa sine dubio a rhetore ficta est.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 21. Dion. Hal. Ant. Rom. VI,2.
- ↑ Ant. Rom. VIII,22-28.
Antecessores: Quintus Cloelius Siculus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus) II |
Consul 497 a.C.n. cum Aulo Sempronio Atratino |
Successores: Aulus Postumius P.f. Albus Regillensis et Titus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus |
Antecessores: Titus Geganius Macerinus et Publius Minucius Augurinus |
Consul 491 a.C.n. cum Aulo Sempronio Atratino II |
Successores: Spurius Larcius Rufus (Flavus) II et Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus |