Aperire sectionem principem

Titus Geganius Macerinus (natus mortuusque ignotis annis) senator Romanus saeculi 5 a.C.n. ineuntis fuit.

FamiliaRecensere

Tito Geganio duo filii erant: Marcus Geganius M.f. Macerinus annis 447, 443 atque 437 consul, anno 435 a.C.n. censor, Proculus Geganius Macerinus anno 440 consulatum administravit.

Cursus honorumRecensere

Geganius anno 492 a.C.n. consul rei publicae Romanae fuit[1]. Inter consulatum suum Roma magna fame vexata est, ut Titus Livius tradidit[2]: Consules undique, etiam e Sicilia, frumentum empserunt, ut populum e periculo mortis servarent.

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 861
  2. Titus Livius II 34,1-3


Antecessores:
Postumus Cominius Auruncus II et Spurius Cassius Vecellinus II
Consul
492 a.C.n.
cum
Publio Minucio Augurino
Successores:
Marcus Minucius Augurinus II et Aulus Sempronius Atratinus II