Publius Minucius Augurinus

Publius Minucius Augurinus (quando natus sit quandove mortuus, nescimus) senator Romanus saeculi quinto ante Christum natum ineuntis erat.

FamiliaRecensere

Frater eius Marcus Minucius Augurinus annis 497 a.C.n. et 491 consulatum gessit. Ei duo filii erant: Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus, consul anni 458, et Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus, consul anni 457.

Cursus honorumRecensere

Anno 492 a.C.n. ipse consul fuit. Eo tempore plebs magna fame vexata est et senatus undique frumentum emi iussit[1].

NotaeRecensere


Antecessores:
Postumus Cominius Auruncus II et Spurius Cassius Vecellinus II
Consul
492 a.C.n.
cum
Tito Geganio Macerino
Successores:
Marcus Minucius Augurinus II et Aulus Sempronius Atratinus II