Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus
Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus (quando natus aut quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Familia
recensereEum propinquum esse Servii Sulpicii P.f. Camerini Cornuti consulis anni 500 a.C.n. verisimile videtur.
Vita
recensereCamerinus anno 490 a.C.n. consul electus est. Cum Titus Livius nomen eius omitteret, Dionysius de Halycarnasso eum cum Spurio Larcio Rufo consulem fuisse rettulit[1]. Anno 488 a.C.n. inter legatos ad Gaium Marcium Coriolanum fuisse idem auctor tradidit.
Notae
recensere- ↑ Dionysius Halicarnassensis VII 68,1
Antecessores: Marcus Minucius Augurinus II et Aulus Sempronius Atratinus |
Consul 490 a.C.n. cum Spurio Larcio Rufo (Flavo) II |
Successores: Gaius Iulius Iullus et Publius Pinarius Mamercinus Rufus |