Aperire sectionem principem

Gaius Iulius Iullus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi quinti ante Christum natum fuit.

FamiliaRecensere

Gaius Iulius C.f. Iullus, consul anni 482 a.C.n. et Vopiscus Iulius C.f. Iullus, consul 473, eius filii fuerunt.

Cursus honorumRecensere

Gaius Iulius Iullus, cuius Titus Livius mentionem non facit, anno 489 a.C.n. consul electus est[1], eo anno, cum Gaius Marcius Coriolanus Volscos contra patriam Romam duxisse dicitur.

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 22


Antecessores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) II et Quintus Sulpicius Camerinus Cornutus
Consul
489 a.C.n.
cum
Publio Pinario Mamercino Rufo
Successores:
Spurius Nautius Sp.f. Rutilus et Sextus Furius (Medullinus aut Fusus?)