Aperire sectionem principem

Gaius Iulius C.f. Iullus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Filius erat Gaii Iulii Iulli consulis anni 489 et frater Vopisci Iulii C.f. Iulli, consulis anni 473.

Cursus honorumRecensere

Anno 482 ipse consul creatus est et 451 a.C.n. inter decemviros legibus scribundis electus est. Ememplum iustitiae Ciceroni fuit, quod summam potentiam non abuteretur[1]. Anno 449 a. C.n. frustra de pace cum plebe in montem Aventinum secessa egit[2].

NotaeRecensere

  1. Cicero, de re publica II 61; Titus Livius III 33,10
  2. Titus Livius III 50,15


Antecessores:
Marcus Fabius K.f. Vibulanus et Lucius Valerius M.f. Potitus (Publicola)
Consul
482 a.C.n.
cum
Quinto Fabio K.f. Vibulano
Successores:
Kaeso Fabius K.f. Vibulanus et Spurius Furius Fusus (Fusius)