Quintus Fabius K.f. Vibulanus
Quintus Fabius K.f. Vibulanus (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 480 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Familia
recensereQuintus Fabius filius cuiusdam Kaesonis senatoris e gente Fabia fuit. Frater eius Kaeso Fabius K.f. Vibulanus anno 484 a.C.n. et 481 consulatum gessit.
Cursus honorum
recensereQuintus Fabius anno 485 a.C.n. consul Romanus electus est. Eo anno Spurius Cassius Vecellinus, consul proximi anni ad mortem damnatus est, quod agrum bello expugnatum lege et sociis tribuere voluisset[1]. Quintus anno 482 iterum consulatum gessit, cum Veii et Volsci iterum bellum contra Romanos pararent[2]. Anno 480 contra Etruscos pugnans cecidit[3].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 41,12
- ↑ loc. cit. cap. 43
- ↑ loc. cit. cap. 46,4
Antecessores: Spurius Cassius Vecellinus III et Proculus Verginius Tricostus Rutilus |
Consul 485 a.C.n. cum Servio Cornelio Maluginensi |
Successores: Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (Mamercus) et Kaeso Fabius K.f. Vibulanus |
Antecessores: Marcus Fabius K.f. Vibulanus et Lucius Valerius M.f. Potitus (Publicola) |
Consul 482 a.C.n. cum Gaio Iulio C.f. Iullo |
Successores: Kaeso Fabius K.f. Vibulanus (II?) et Spurius Furius Fusus (Fusius) |