Spurius Furius Fusus
Spurius Furius Fusus (vel Fusius) (nescimus, quando natus sit, quando mortuus) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereFurius anno 481 a.C.n. consul creatus est. Eo anno Aequi Ortonam Latinam urbem oppugnabant et Veientes Romam ipsam aggredi in animo habebant[1]. Tamen plebeii Romani duce Spurio Licinio tribuno plebis militiam detractabant, ut in summa necessitate a senatu legem agrariam adipiscerentur[2]. Sed cum collegae tribuni intercessissent, Furius cum collega Kaesone Fabio K.f. Vibulano dilectum habuit[3]. Fabius milites suos invitos frustra contra Veientes duxit, Furius autem cum exercitu in agrum Aequorum venit, qui pugnam non ausi sunt. Itaque magnam praedam et servos cepit et, cum in patriam redisset, aerario magnam pecuniam tradidit[4].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 42,2
- ↑ loc. cit. § 3
- ↑ loc. cit. § 4
- ↑ Dionysius Halycarnessensis IX 2,4-5
Antecessores: Quintus Fabius K.f. Vibulanus II et Gaius Iulius C.f. Iullus II |
Consul 481 a.C.n. cum Kaesone Fabio K.f. Vibulano |
Successores: Marcus Fabius K.f. Vibulanus II et Gnaeus Manlius P.f. Cincinnatus |