Aperire sectionem principem

Servius Sulpicius P.f. Camerinus Cornutus

Servius Sulpicius P.f. Camerinus Cornutus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus anno 463 a.C.n.[1]) senator Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Anno 500 cum Manio Tullio Longo consul electus est. Hoc officio fungens coniurationem ad regem Tarquinium Superbum in urbem reducendum detexit. Sulpicius anno 463 curio maximus mortuus est, ut Livius tradidit.

FamiliaRecensere

Filius eius Servius Sulpicius Camerinus Cornutus, consul anni 461 a.C.n. fuit.

NotaeRecensere