Aperire sectionem principem

Titus Aebutius T.f. Helva (natus saeculo 6, mortuus anno 499) senator Romanus fuit.

Cursus honorisRecensere

Aebuitius anno 499 a.C.n. cum Gaio (aut P.) Veturio (Vetusio) Gemino Cicurino consul erat. "His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta" est, ut Livius retulit[1]. Eodem anno Aebutius magister equitum dictatoris Auli Postumii Albi Regillensis erat. Qui pugnam cum Latinis et Tarquinio Superbo ad Lacum Regillum commiserunt, Quamquam victores erant, Aebutius hoc proelio necatus est[2].

FamiliaRecensere

Lucius Aebutius T.f. Helva consul anni 463 a.C.n. filius eius fuit.

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 19 2
  2. Livius eodem loco cap. 19 - 20


Antecessores:
Servius Sulpicius P.f. Camerinus Cornutus et Manius Tullius Longus
Consul
499 a.C.n.
cum
Gaio (aut P.) Veturio (Vetusio) Gemino Cicurino
Successores:
Quintus Cloelius Siculus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus) II