Moses Maimonides
(Redirectum de Maimonides)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Martii 1138; Corduba
Obitus: 13 Decembris 1204; Cairus
Patria: Andalusia
Obitus: 13 Decembris 1204; Cairus
Patria: Andalusia
Officium
Consociatio
Religio: Religio Iudaica
Familia
Genitores: Maimon ben Yossef HaDayan;
Proles: Abraham ben Moses ben Maimon
Proles: Abraham ben Moses ben Maimon
Memoria
Sepultura: Tiberias
Moses Maimonides (natus Cordubae 30 Martii 1135; mortuus Fossati iuxta Cairum 13 Decembris 1204) fuit Iudaicus cum sacris addictus tum physicus, philosophus, et astronomus. Hebraice dicitur "רבי משה בן מיימון" Rabbī Moše ben-Maimōn seu (agnomine acronymico) רמב"ם "Rambam," Arabice autem موسى بن ميمون بن عبد الله القرطبي الإسرائيلي Mūsā bin Maimūn bin ˁAbdallah al-Qurṭubī al-Isrāˀīlī. Medicus meruit iuxta Noradinum Saladini filium. Kabalae et Neoplatonismi fuit inspiratus Avicenna, Averroës, et Alfarabii.
Principia Religionis IudaicaeRecensere
Maimonides scripsit tredecim principia religionis Iudaicae esse:
- Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, Creatorem Ducemque omnibus creatis esse; solum fecit, facit atque faciet omnia.
- Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, unum esse, atque concordiam similem hoc eius modo ullo non esse, atque eum Deum nostrum esse, qui erat, est atque erit.
- Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, corpus non esse, atque liberum proprietatibus materiae esse, atque collationem eo esse non posse.
- Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, primum ultimumque esse.
- Credo fide absoluta Creatori, Nomen Huius beatum sit, precandum esse, atque quibusquam alteris eo precari licitum non esse.
- Credo fide absoluta opera vatum vera esse.
- Credo fide absoluta praedicatum Moysis, nostri magistri, pax in eo sit, verum fuisse, atque eum maximum vatum fuisse, et qui ante eum et qui post eum venerunt.
- Credo fide absoluta Pentateuchum quid nunc habemus idem dato Moysi esse, nostro magistro, pax in eo sit.
- Credo fide absoluta Pentateuchum mutaturum non esse, atque numquam Legem aliam erit de Creatore, Nomen Huius beatum sit.
- Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, omnia hominum scire, atque omnes cogitationes eorum, ut dicitur: "Qui sua pectora conjuncta creavit, Qui omnes suas actiones comprehendit."
- Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, eos qui mandata Eius servant remunerare atque eos qui haec perfringunt punire.
- Credo fide absoluta venturum esse Messiam; atque quamquam cunctari possit, tamen adventum eius omni die expecto.
- Credo fide absoluta redanimationem mortuorum futuram esse, tum cum placeat Creatori, Nomen Huius beatum sit, et Nomen Huius laudatum omni tempore et usque ad aeternitatem sit.
Nexus interni
BibliographiaRecensere
- Kenneth Seeskin, "Maimonides" (2010) in Stanford Encyclopedia of Philosophy ~ (Anglice)
- Imago Maimonidis ex Thesauro Antiquitatum Sacrarum Blasii Ugolini (1744) est.