Macropodusinae

subfamilia piscium aquae dulcis

Macropodusinae sunt subfamilia piscium aquae dulcis et familiae Osphronemidarum ordinis Anabantiformium, quae insigniter genera Macropodum, Bettam, et Parosphromenum comprehendit. Qui pisces, omnium huius familiae specierum similes, aerem spirant et circumiecta habitant quae, oxygenio carentia, aliis piscibus infensa sunt; species autem generis Parosphromerni flumina aquae nigrae oxygenio bene praedita sed mollissima et acidica habitant. Macropodusinae in Asia, a Pacistania Indiaque ad Archipelagum Malaicum et ad septentriines et orientem ad Coream endemicae sunt. Multae huius subfamiliae species late in aquariis curantur, quarum clarissima est Betta splendens. (Animal domesticum hybrida videtur.) Plurimae ex speciebus Bettarum ova in oribus marium curant; aliae, sicut plurimae osphronemidae, nidos in bullis faciunt.


Subdivisio : Vide commentarium. 
Classis : Actinopterygii 
Ordo : Anabantiformes 
Subordo : Anabantoidei 
Familia : Osphronemidae 
Subfamilia : Macropodusinae 
Hoedeman, 1948[1]
   

Haec subfamilia primum Macropodinae appellabatur, sed hoc nomen erat homonymum iunius Macropodidarum, familiae mammalium; unde nomen in Macropodusinae per Opinion 2050 a Mandato Internationali de Nominibus Zoologicis sanctum commutatum est.[1]

Sex genera in hanc subfamiliam digeruntur. Betta multo est maximum genus, cui sunt plus quam septuaginta species, plus quam reliquia subfamiliae una enumerata et facile maximum genus osphronemidarum. Parosphromenus, saltem viginti species comprehendens, est genus osphronemidarum secundum a maximo.[2]

Pinacothecc

recensere
  1. 1.0 1.1 Van der Laan, R.; Eschmeyer, W. N.; Fricke, R. (11 November 2014). "Family-group names of Recent fishes". Zootaxa Monograph 3882: 129 .
  2. J. S. Nelson; T. C. Grande; M. V. H. Wilson (2016). Fishes of the World (5th ed.). Wiley. pp. 392. ISBN 978-1-118-34233-6 .