Aperire sectionem principem
Schema cellulae typicae animalis, partes subcellulares ostendens. Organella: (1) nucleolus, (2) nucleus, (3) ribosoma, (4) vesicula, (5) reticulum endoplasmaticum granulosum, (6) apparatus Golgianus, (7) cytosceletus, (8) reticulum endoplasmaticum leve, (9) mitochondria, (10) vacuola, (11) cytoplasma, (12) lysosoma, (13) centriola.

Lysosoma[1] (-atis, n.) (ex verbis Graecis λύσις solutio et σῶμα corpus compositum) est organellum in cellulis animalibus inventum, quod enzyma hydrolytica includit, ut materias vastas et reliquias cellulares dissolvat. In fermentis? et plantis, vacuola lytica eandem functionem gerunt.[2]

FormatioRecensere

In exordio omnis lysosomatis primo pars systematis endomembranosis in vesiculam formatur (lysosoma primarium), deinde in apparatu Golgiano enzymos in reticulo endoplasmatico fabricatos (hydrolases) otbinet. Paulo ante hanc conexionem mannosum-6-phosphatum accepit. Per fusionem cum endosomate sero (pH 5.5) tandem fit lysosoma maturum.

NotaeRecensere

  1. International Committee on Veterinary Histological Nomenclature (1994). Nomina Histologica. Turici/Ithacae/Novi Eboraci.
  2. Samaj J, Read ND, Volkmann D, Menzel D, Baluska F (August 2005). "The endocytic network in plants". Trends Cell Biol. 15 (8): 425–33 
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!