Maria Ludovicus Carolus Zoenobius Salvator Cherubini (Florentiae die 14 Septembris 1760 natus; Lutetiae die 15 Martii 1842 mortuus) fuit compositor Italianus aetatum Classicae et Romanticae.[1][2] Operis et musica sacra innotuit. Eum Beethoven habuit maximum ex eius aequalibus, et Rossini eius operas late laudabat et interpretabatur.[3]

Wikidata Ludovicus Cherubini
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Septembris 1760; Florentia
Obitus: 15 Martii 1842; Lutetia
Patria: Francia, Magnus Ducatus Tusciae, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Maria Luigi Carlo Zenobio Salvatore Cherubini

Familia

Coniunx: Anne-Cécile Cherubini

Memoria

Sepultura: Luigi Cherubini's tomb

Studuit Bononiae ac Mediolani. Iam a prima aetate musicam sacram composuit. Anno 1788 Lutetiam migravit, ubi in novum conservatorium intravit, cuius rector ab anno 1821 usque ad annum 1841 fuit. Eius corpus in Coemeterio Patris Chaizii sepultum est.

  1. "Luigi Cherubini | Biography, Compositions, & Facts | Britannica" .
  2. "There are clearly Romantic characteristics in his opera Médée, e.g. in many daring harmonic progressions." Sohlmans Musiklexikon.
  3. Holden, p. 174.
  • Confalonieri, Iulius Prigionia di un artista, Mediolani 1948 (Italiane)
  • Deane, Basil, Cherubini. Oxford Studies of Composers. Oxoniae: Oxford University Press, 1965, (Anglice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Cherubini spectant.