Lucius Nonius Asprenas (natus circa annum 30 a.C.n., mortuusque post annum 20) senator Romanus initio primi saeculi fuit. Pater eius Lucius Nonius Asprenas senator, mater Quinctilia, soror Quinctilii Vari erat. Uxor eius Calpurnia, filia Lucii Calpurnii Pisonis Pontificis, consulis anni 15 a.C.n. fuit. Anno 6 consul suffectus creatus est. Fuit legatus Publii Quinctilii Vari avunculi in Germania. Post cladem in saltu Teutoburgiensem acceptam milites suos a Moguntiaco in Germaniam Inferiorem duxit et ita rem Romanam servavit[1]. Anno 12/13 ad usque 15/16 proconsul Africam administravit. In iudicio contra Gnaeum Calpurnium Pisonem anno 20 Marcum Valerium Messallam Messallinum increpabat, quod Claudium in gratibus agendis omisisset[2]. Frater Sextus Nonius Quinctilianus anno 8 consul ordinarius electus est, filius alter (eiusdem nominis) anno 29 consul suffectus erat, alter Gaius Nonius Asprenas, consul ordinarius anni 38, tertius Nonius Asprenas Calpurnius Torquatus.

  1. Dio Cassius 56.22
  2. Tacitus Annales III 18,3