Sextus Nonius Quinctilianus

Sextus Nonius Quinctilianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi fuit. Pater Lucius Nonius Asprenas senator, mater Quinctilia, soror Publii Quinctilii Vari erat. Ipse anno 8 consul ordinarius creatus est et anno 16/17 proconsul Asiae fuit. Uxorem Sosiam duxit, filiam Gaii Sosii, consulis anni 32 a.C.n.. Filius Sextus Nonius Quintilianus anno 38 consul suffectus electus est[1].

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 993


Antecessores:
Quintus Caecilius Metellus Creticus Silanus et Aulus Licinius Nerva Silianus
Consul
8
cum
Marco Furio Camillo
Successores:
Gaius Poppaeus Sabinus et Quintus Sulpicius Camerinus