Quintus Caecilius Metellus Creticus Silanus
Quintus Caecilius Metellus Creticus Silanus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 17, ante annum 20) senator Romanus fuit temporibus Augusti et Tiberii. Pater eius quidam Iunius Silanus erat, hoc etiam eius nomen fuit, dum ab Quinto Caecilio Metello adoptatus est. Anno 7 consul ordinarius creatus est. Annis 12/13 ad usque 17 legatus Augusti pro praetore Syriae erat. Regem Armeniae Vononem "excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine"[1]. Germanico in orientem misso Tiberius Metellum "demoverat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem conexam Germanico, quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta erat"[2].
Notae
recensere
Antecessores: Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Arruntius |
Consul 7 cum Aulo Licinio Nerva Siliano |
Successores: Marcus Furius Camillus et Sextus Nonius Quinctilianus |