Litterae Graecae Byzantinae scribebantur inter tempus Constantini Magni (324) et cladem Imperii Romani Orientalis (1453). Nonnulli autem antiquitatem usque ad mortem Iustiniani duravisse dicunt.

Libri Byzantini saeculi XII tabula.

Transitus ab antiquitate perpetuatus

recensere

Propriis notionibus litterae Byzantinae omnino non carent, cum traditiones antiquas et forma et argumentis pergant. Maxima pars eruditoria est: compendiis, libris definitivis, scholiis, encyclopaediis scientias antiquitates tradebant. Vel temporibus minus fructuosis antiquitas magni aestimabatur a illustribus hominibus ut Photio et Aretha (saeculi IX). Saeculo X imperator Constantinus VII Porphyrogenitus (945–959), ipse scriptor historicus politicusque, circulos scientium institui iussit, ut in diversis artibus lexica conficerentur. Saeculi istius est notanda encyclopaedia praetitulata Suda. Hinc pote erat ut studia classica renascerentur, quod valde promovebant inter alios Psellus (saec. XIX), Ioannes Tzetzes, Eustathius Thessalonicensis, Gregorius Corinthiacus (saec. XII), Planudes (saec. XIV). Istos directo secuti sunt Theodorus Gazae, Laskaris, Musurus qui humanismum in occidentem transportabant. Christianitas nova exigebat, ut litterae theologicae spatium magnum occupabant. Non solum patres ecclesiasticos interpretabantur sed christiana cum notionibus philosophorum antiquorum miscebant: Aristotelicus et theologus Ioannes Damascenus (saec. VIII) necnon Psellus hic partes magnas egerunt. Inde a saeculo XIX litterae magis magisque polemicae in Latinos occidentales versae fiunt.

Magni momenti etiam historiographi erant, qui aut sponte antiquos imitabantur aut lingua populari (saepe in compendiis) cultum civilem describebant. Etiam in ista sectione ecclesiasticae res vigent. Licet mentionem facere hoc in contextu de sic dictis "chronistis" (de orbe terrarum chronicas pangentibus) velut Ioannes Malalas (saec. VI), Georgius Syncellus, Theophanes Confessor, Nicephorus et Georgius Monachos (saec. VIII), Ioannes Scylitzes (saec XI), Ioannes Zonaras (saec. XII), Michael Glycas (saec. XII). Plurimi sunt historici qui tempus certum definitum tractant. Si nolis historicos saeculi V accipere in canone Byzantino (ut Eunapium, Zosimum, Priscum), primi sunt hi: Procopius, Agathias, Petrus Patrikios, Menander Protector et Theophylaktos (usque morten Heraclii, anno 640). Post saecula duo sequentia, quae in litteris bonis aegrotabant, saeculo IX denique revivificatio paratur, e.g. a patriarcho Photio polyhistorico. Imperator Constantinus VII Macedonicus porro litteris prodest; Iosephus Genesios opus Theophanis et Leonis Diaconi continuatur.

Michael Psellus, politicus philosophus philologus historicus epochum novam incipit (Michael Attaleiates et alii), quae saeculo XII culmen habet in operibus Nicephori Bryennii, Annae Comnenae, Ioannis Cinnami et Nicetae Akominatos. Ista periodus etiam in genere scribendi differt ab prioribus. Namque usque ad saeclum X linguae vernaculae multum conceditur - sed postea salus denuo in classicis reperitur. Fossae inter linguam scriptam et colloquialia largiores fiunt. Saeculo XII nonnulli incipiunt scribere lingua vernacula, praesertim libros populares, lamentationes, poemata romantica. Stilus classicus praevalet in litteris officialibus, sicut in historicis et polyhistoricis (Georgius Acropolites et Pachymeres, saec. XIII; Nikephoros Gregoras; imperator Ioannes VI Cantacuzenus, saec. XIV; Laonikos Chalkondyles; Georgius Sphrantzes, saec. XV), qui interitum Byzantii et structionem Regnum Ottomanici personant.

Litterae Graecae sequentes - usque ad epanastasim Graecorum saeculo XIX ineunte - in rebus non vernaculis antiqua simpliciter repetunt.

Poetica in rebus ecclesiasticis excellunt: eius caput est hymnorum poeta Romanus (saec. VI). Tamen post Ioannem Damascenum et Cosmam Hierosolymitanum (saec. VII) propria non iam veniunt. In saecularibus poemata didactica et laudantia haud parvi ponderis sunt: opera talia scribebant Georgius Pisides (saec. VII), Casia (femina saec. IX, epigrammatica), Ioannes Geometres (saec. X), Christophorus Mytilenae, Ioannes Mauropus (saec. XII). Drama unicum auctoris anonymi appellatur Χριστὸς πάσχων (Christus patiens) saeculi XI/XII, bonitatis pessimae. Cento quidam est e diversis senteniis tragoediarum antiquarum confectus. Multiplex est labor Theodori Prodromi (Ptochoprodromi), qui num vere unus virus fuerit incertum est. Iste homo scripsit mythistoriam longam in versibus necnon poemata ludibria facientia, epigrammata, poemata mendicantia. In nonnullis poematibus adhibet linguam vernaculam. Itaque inter primos vernacule scribentes numeratur.

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 3. Lipsiae 1905, p. 673-674, quae legi possunt hic.

Nexus interni