Anna Comnena
Anna Comnena, titulo Porphyrogenita dignata (Graece Ἄννα Κομνηνή Πορφυρογέννητη), rerum gestarum scriptrix, fuit filia imperatoris Alexii Comneni Imperii Romani Orientalis ex Irene Ducaena. Nata est Constantinopoli die 1 Decembris 1083 et mortua post annum 1148.
Obitus: 1153, 1154; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Coniunx: Nicephorus Bryennius
Proles: Alexius Bryennius, Q130681251
Familia: Comneni
Filiam in cubiculo purpureo palatii regii natam parentes curaverunt ut optimam educationem haberet, historiam, scientias, artem rhetoricam, geographiam, mathematicam et philosophiam Graecam comprehendentem; litteras Graecas antiquas vetuerunt, quippe quas inutiles Christianis, sed (eunucho aulico adiuvante) ipsa clam opera antiquorum legit. Ita fit doctissima inter feminas temporis sui.
Natu maxima fuit liberorum novem. Parentibus diu filio carente, consuevit se heres imperii effingere; iam iuvenissima Constantino Ducae desponsa est, filio Michaelis VII eoque tempore Alexio in honoribus imperialibus adsociatus. Nato autem anno 1087 herede masculino, Ioanne Comneno, sponsa Annae et Constantini abrupta sunt. Annum agens quattuordecimum Nicephoro Bryennio nupsit (nolens, sicut ipsa praetendit), homini familiae nobilis, qui ex ea genuit liberos sex:
- Alexius Bryennius Comnenus, magnus dux
- Ioannes Bryennius Ducas
- Andronicus Bryennius Ducas
- Constantinus Bryennius Ducas
- Irene
- Maria
Anna, olim dignitati imperiali destinata, fratrem Ioannem bis ex imperio deicere temptavit. Anno enim 1118, patre Alexio morituro, illa cum matre maritum Nicephorum ad successionem promovere voluit, Nicephopo ipso nolente; Alexius autem Ioannem praetulit. Anna mox conspirationem rursus elevavit; qua suppressa frater eam in monasterio retineri cogit. Ibi multos annos litteras historiamque coluit; ibi Alexiada sive res gestas patris sui anno fere 1148 confecit, quem librum eruditi praecipuum inter fontes rerum gestarum huius temporis habent.
Opera
recensereNexus externi
recensere- "Anna Komnene Doukaina" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- Georgina Buckler, Anna Comnena: A Study. Oxonii: Oxford University Press, 1929. ISBN 0-19-821471-5
- John France, "Anna Comnena, the Alexiad and the First Crusade" in Reading Medieval Studies vol. 9 (1983)
- Thalia Gouma-Peterson, ed., Anna Komnene and her Times, New York: Garland, 2000. ISBN 0-8153-3851-1.
- Levin, Carole, et al., Extraordinary Women of the Medieval and Renaissance World. Greenwood Press, 2000.
- Anna Comnena in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "ANNA KOMNENA" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) col. 176 (Theodisce)