Iohannes Damascenus
Iohannes Damascenus (Arabice Yuḥannā ibn Sarjūn ibn Manṣūr; Graece: Ιωάννης Δαμασκηνός) fuit theologus Damasci fere anno 650 natus, qui obiit anno 749. Eum Leo XIII papa doctorem ecclesiae anno 1890 fecit. Ecclesiae Catholica, Anglica, et Orthodoxae festum diem Iohannis Damasceni die 4 Decembris (olim 27 Martii) celebrant.
De vita
recensereIohannes exeunte saeculo septimo Damasci familia Christiana natus est. Licet Christianus esset, parentum vestigia secutus apud Arabicum califam magistratum obtinuit. Dimisso honore, optime in philosophia eruditus, monachus factus est in monasterio Sancti Sabae prope Hierosolymam. Ab episcopo Hierosolymitano sacerdotio insignitus, patrum doctrinam egregie conlegit in scriptis suis. Sacrarum imaginum cultum contra Leonem Isauricum imperatorem et iconomachos defendit. Anno fere 749 obiit. Opus eius De fide orthodoxa Latine a Burgundio Cerbanoque translatum occidentales post XII s. theologos ad perfectiorem conceptus personae, nec non humanae sed etiam divinae, qui conceptus fundamentum in S. Trinitatis expositione S. Thomae (inter alia) fuerit,[1] perduxit. A Leone XIII pontifice maximo Doctor Ecclesiae declaratus est. Eius feriae aguntur die 4 Decembris.
Notae
recensere- ↑ Gilles Emery, OP, The Trinitarian Theology of St. Thomas Aquinas (Oxford: Oxford University Press, 2007), 135 et passim.