Les plaideurs (Latine Litigatores) est sola comoedia a poeta tragico Francogallico Iohanne Racine composita. Parisiis anno 1668 in theatro acta est. Racine Vespas Graeci poetae Aristophanis imitari volebat quas septimi decimi saeculi spectatoribus aptavit. Praetermisit enim omnia quae ad rem politicam pertinebant (nec popularia iudicia in Francogallia tum erant ubi iudices officia pretio emebant), comoediam plurimis apud Aristophanem obscoenitatibus purgavit, simul honestum amorem addidit inter filium iudicis Dandin et filiam sempiterni litigatoris Chicaneauː sine amoris implicatione tum comoedia fieri non poterat. Ita iudicandi litigandique furorem, vitium cavillatorum hominum qui tum in Francogallica nobilitate non deerant, castigabat, civitatis suae instituta non reprehendebat ut Aristophanes olim fecerat. Vis comica e iudiciario sermone in rebus cotidianis abstruse adhibito oritur sed etiam e personarum gestibus et perplexitate.

Prima editio typographica (1669).

Personae

recensere
  • DANDIN : iudex.
  • LÉANDRE : iudicis Dandin filius.
  • CHICANEAU : homo litigando addictus
  • ISABELLE : litigatoris Chicaneau filia.
  • LA COMTESSE ː comitissa de Pimbesche appellata, litigando addicta[1]
  • PETIT JEAN : ostiarius.
  • L'INTIMÉ : scriba.

Actio in urbe quadam Normanniae Inferioris agitur. Scaena iudicis et litigatoris Chicaneau (qui prope iudicem habitare voluit[2]) domos ostendit.

Summarium

recensere
  • Actus Iː Leander a famulo Petit Jean adiutus patrem Dandin, iudicandi furore insanientem, domi clausit atque custodit. Prima luce duo litigatores sempiterni Chicaneau et comitissa de Pimbesche fores pulsant nec admittuntur. Apud invicem de re queruntur; mox tamen ex verbis male interpretatis lis et convicium inter eos oritur. Simul Leander strategema quaerit quo ad Isabelle pervenire possit cuius amore flagrat.
  • Actus IIː L'Intimé apparitoris habitum induit atque ita comitissam de Pimbesche decepit ut in ius vocationem erga Chicaneau ei mandaverit, quam simul cum amatorio domini libello ad domum dicti Chicaneau adlaturus est. Isabella fores aperit ac primo iudiciarium libellum recusat atque ad patris reditum differt. Mox ubi L'Intimé cognovit et Leandri epistulam esse intellexit rursus simulatum apparitorem repulsae indignationem comice mentientem persequitur ut libellum sibi destinatum recipiat. Tum Chicaneau pater ex improviso intervenitː puella libellum discindit tamquam litigantis cuiusdam postulationem nimis asperam. At L'intimé exemplum duplicatum (ita dicit) e sinu profert et comitissae postulationes recitare incipit. Mox ab iracundo Chicaneau qui apparitorem esse negat vapulat. Hic advenit Leander commissarii habitum praeferens. Decepto Chicaneau imponit et rerum gestarum relationem postquam conscribi iussit patri et filiae signandam porrigitː quae revera matrimonii coniunctio erat. Chicaneau commissarii auctoritatem reverens signum apponit nec legit. Tum Dandin in tecto domus custodiam effugiens apparetː iudicatum ire vult. At filius eum reprimit atque canem Citronem domi iudicandum ei tradit qui caponem e culina modo rapuit.
  • Actus IIIː Iudicium canis agitur. Petit Jean accusator et L'Intimé defensor parodicas orationes habent Latinis nonnumquam[3] sententiis immixtis. Misericordiam iudicis ut moveret L'Intimé catulos orbos si reus damnaretur futuros introducit. Qui postquam humi minxerunt urinam effusam manu indicans exclamat ː "Lacrimas nostras videte" (Voyez nos larmes). In fine Leander a patre Dandin impetrat ut matrimonialem contractum ratum faciat et cani Citroni laetitiae omnium causa veniam det.
  1. Versu 250 dicitː Mais vivre sans plaider, est-ce contentement ? = 'num sine litigando vivere delectare potest?'
  2. Versus 133-4ː Tout auprès de son juge il s'est venu loger. L'un veut plaider toujours, l'autre toujours juger = 'Iudici proximam domum elegitː alter semper litigare, alter iudicare semper vult.'
  3. Versus 776-8ːQui ne sait que la loi Si quis canis, Digeste, //De vi, paragrapho, Messieurs, Caponibus, // Est manifestement contraire à cet abus ?. Vide etiam versum 742 e Lucano, et versus 809-10 ex Ovidio.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere