Capus
Capus,[1] vel capo,[2] est gallus saginandi causa castratus. Quae castratio quo modo a Romanis efficeretur, sic Columella explicat : "nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur[3]". Etiam hodie in nonnullis terris capus cum festis conviviis tum praecipue Natalicia cena apponitur. Sed nunc genitalia eximuntur per incisuram scalpro factam, calcaria non iam exuruntur.