Leonhartus Rauwolfius
Leonhardus vel Leonhartus Rauwolfius,[1][2][3] vulgo Leonhart Rauwolf (Augustae Vindelicorum natus anno fere 1535;[4] mortuus Vaciae(hu) in Hungaria die 15 Septembris 1596) fuit medicus et botanista. Propter iter Levantinum ab anno 1573 usque in 1575 susceptum innotuit.
Alumnus fuit universitatis Wittenbergensis. Apud Montispessulanenses ab anno 1560 arti medicae studuit, professore Gulielmo Rondeletio, tutore Antonio Saporta (qui deinde tutor fuerit Felici Platter). In universitati Valentinensi doctoratum nactus est. Expeditiones botanicas cum contubernali Ioanne Bauhino fecit in Occitania Delphinatuque et Provincia, deinde anno 1563 in Italia, ubi urbes Patavium, Veronam, Mantuam, Ferraria, Bononiam, Florentiam, Mutinam, Placentiam, Parmam, Mediolanum, Comum visitavit. His annis etiam in Petrum Penam incurrit. Quas res ex inscriptionibus herbarii scimus, quod his annis congessit, in tribus voluminibus ordinavit, ad correctiones Caroli Clusii manu scriptas postea submisit: herbarium enim hodie usque in Naturale Lugduno-Batavo servatur, herbis summa cura exsiccatis munitum. Augustae Vindelicorum ab anno 1571 medicus municipalis merebat.
Suadente Melchiore Manlich, cognato mulieris, apothecario qui Massiliae et in Levante commercium aromatum pharmacorumque gerebat, Rauwolfius anno 1573 ab urbe nativa per Massiliam Tripolin Libani, inde Halapiam iter fecit, inde Bagdatum, unde per Carduchiam itinere difficiliori Tripolim rediit. Deinde Palaestinam peragravit isque in Hierosolyma, unde per Tripolim domum revenit. Pro cognato fontes novos plantarum medicinalium quaesivit operariosque, qui ratione mercatoria Tripoli et per Levantem degebant, aegrotantes curavit. Ipse insuper plantas illius regionis observavit, specimina botanica collegit, narrationem peregrinationis conscripsit descriptionibus rariorum plantarum interspersis.
Augustae Vindelicorum anno 1576 volumen quartum herbarii sui confecit; anno 1582 narrationem peregrinationis divulgari iussit. Illa urbe ad Catholicismum anno 1588 reversa, Rauwolfius Lentiam petivit ubi medicum municipalem iterum operam dedit. Anno 1596 in exercitum imperii Austriaci medicus receptus est, qui in Hungaria contra Ottomanos militabat. Ibi Vaciae(hu) anno 1596 mortem obiit.
Genus plantarum Rauvolfia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[5]
Opera
recensere- 1582-1583 : Leonharti Rauwolfen ... Aigentliche Beschreibung der Raiß, so er vor diser Zeit gegen Auffgang inn die Morgenländer ... selbs volbracht. Laugingen: Rainmichel, Willers Impressum 1582 Impressum 1583
- Versio Anglica: "Dr Leonhart Rauwolff's Travels into the Eastern Countries" in John Ray, ed., A Collection of Curious Travels and Voyages, in two tomes. Londinii, 1693 (vol. 1); A Collection of Curious Voyages (2a ed. Londinii, 1738) vol. 2 pp. 1-338
Notae
recensere- ↑ "Leonhardi Rauwolfii peregrinatio in Orientem" (Nomina authorum ad initium apud Google Books)
- ↑ "Limonium was found by Leonhartus Rauwolfius" (p. 252 apud Google Books).
- ↑ Latine interdum videbis "Rauwolffius", "Rauwolffus". Ipse ad matriculationem Monspessulanensem anno 1560 "Leonhartus Rauwolff Augustanus" subscripsit (Legré (1900) p. 3
- ↑ "probably born in 1535": Häberlein (2008). Dies mensesque variatim in aliis Vicipaediis sine fontibus dantur
- ↑ Plumier (1703); Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 208 (Latine)
Bibliographia
recensere- Karl Henry Dannenfeldt, Leonhard Rauwolf : sixteenth-century physician, botanist, and traveler. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press, 1968 Exemplar mutuabile
- Abdolbaset Ghorbani et al., "Botanical and floristic composition of the Historical Herbarium of Leonhard Rauwolf collected in the Near East (1573–1575)" in Taxon vol. 67 (2018) pp. 565-580
- Iohannes Fredericus Gronovius, Flora orientalis, sive recensio plantarum, quas ... Leonhardus Rauwolffus ... annis 1573-1574 et 1575 in Syria, Arabia, Mesopotamia, Babylonia, Assyria, Armenia & Iudaea crescentes observavit. Lugduni Batavorum: de Groot, 1755 Textus alius
- Mark Häberlein, "A 16th-Century German Traveller’s Perspective on Discrimination and Tolerance in the Ottoman Empire" in Gudmundur Hálfdanarson, ed., Discrimination and tolerance in historical perspective (Pisis: Plus, 2008) pp. 119-126
- Fritz Junginger, Leonhard Rauwolf, ein schwäbischer Arzt, Botaniker und Entdeckungsreisender des 16. Jahrhunderts. Heidenheim a.d. Brenz: Heidenheimer Verlagsanstalt, 1969
- Ludovic Legré, La Botanique en Provence au 16e siècle. Léonard Rauwolff, Jacques Raynaudet. Massiliae: Aubertin & Rolle, 1900 Textus
- Carolus Plumier, Nova plantarum Americanarum genera (1703) p. 19
- Friedrich Ratsel: "Rauwolf, Leonhard", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 27 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1888), p. 462–465.
- A.-E. Sayous, "Le commerce de Melchior Manlich et Compagnie d’Augsbourg à Marseille et dans toute la Méditerrannée entre 1571 et 1574" in Revue historique no. 176 (1935) pp. 389-411
- Anastasia Stefanaki et al., "The early book herbaria of Leonhard Rauwolf (S. France and N. Italy, 1560–1563): new light on a plant collection from the ‘golden age of botany’" in Rendiconti Lincei. Scienze Fisiche e Naturali vol. 32 (2021) pp. 449–461
- Tilmann Walter, "Eine Reise ins (Un-)Bekannte" in NTM International Journal of History and Ethics of Natural Sciences vol 17 (2009) pp. 359-385
- Tilmann Walter, Abdolbaset Ghorbani, Tinde van Andel, "The emperor's herbarium: The German physician Leonhard Rauwolf (1535?-96) and his botanical field studies in the Middle East" in History of Science vol. 21 (Iunio 2021)
- Tilmann Walter, Simone Herde, "Neues zur Biographie des Augsburger Arztes und Orientreisenden Leonhard Rauwolf (1535?-1596)" in Sudhoffs Archiv vol. 94 (2010) pp. 129-156
Nexus externi
recensere- Richard S. Westfall, "Rauwolf, Leonhard" apud Galileo Project