Wikidata Petrus Pena
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1535;
Obitus: 1611;
Patria: Francia

Officium

Munus: botanista, medicus

Petrus, vulgo Pierre Pena (natus anno fere 1535; mense Iunio 1611 mortuus),[1] e Provincia Francica oriundus, fuit botanista et medicus.

Alumnus universitas Montispessulani et discipulus Gulielmi Rondeletii, ibi cognovit Matthiam Lobelium. Cum hoc postea collaboravit in opere cuius titulus est Stirpium adversaria nova, anno 1571 divulgato, reginae Elizabethae dicato. Postea medicus Lutetiae in urbe meruit.

Filios genuit Ioannem, qui artem mathematicam professus erit apud Collegium Regium Lutetiae, et Franciscum, qui in eadem urbe medicus secretus regi Henrico III factus erit.[2]

ScriptaRecensere

NotaeRecensere

  1. [Juin 1611]: "En ce mois ... mort ... Le médecin Penna, à Paris": Pierre de l'Estoile, Mémoires-journaux (ed. 1982 vol. 11 p. 126), cf. #Trevor-Roper (2006) p. 387 nota 3
  2. #Trevor-Roper (2006) p. 387 nota 3

BibliographiaRecensere

  • Ludovic de Legré, La Botanique en Provence au XVIe siècle: Pierre Pena et Matthias de Lobel. Massiliae, 1899 Textus apud Internet Archive
  • H. R. Trevor-Roper; Blair Worden, ed., Europe's physician: the various life of Sir Theodore de Mayerne (Novo Portu: Yale University Press, 2006 Exemplar mutuabilis) p. 61 et p. 387 nota 3