Ioannes Fredericus Gronovius
Obitus: 28 Decembris 1671; Amstelodamum
Patria: Nederlandia, Germania
Officium
Munus: Bibliothecarius, philologus classicus, Professor, philologus classicus, professor, Rerum gestarum scriptor
Patronus: Academia Lugduno-Batava
Familia
Vide etiam paginam discretivam: Gronovius
Ioannis Friderici Gronovii (Johann Friedrich Gronow; natus Hamburgi die 8 Septembris 1611; mortuus in urbe Lugduno Batavorum die 28 Decembris 1671) fuit philologus, criticus textus et bibliothecarius Academiae Lugduno-Batavae.
Gronovius fuit ab anno 1643 professor artis rhetoricae et historiae apud Scholam Latinam Daventriae; postea ab anno 1658 professor Graecitatis apud Academiam Lugduno-Batavam; ultimo ab anno 1665 bibliothecarius eiusdem academiae.
Recensiones edidit operum Latinorum nonnullorum, inter quae Statii, Plauti, Livii, Taciti, A. Gellii, necnon Tragoedias Senecae minoris). Auctor fuit Commentarii de sestertiis (1643) et Observationum textualium; editor libri Hugonis Grotii De iure belli et pacis (1660). Fuit pater Iacobi Gronovii philologi.
BibliographiaRecensere
- J. A. Eckstein, "Gronovius, Johann Friedrich" in J. S. Ersch, J. G. Gruber, edd., Allgemeine Encyclopädie der Wissenschaften und Künste (1813-1889)
- J. E. Sandys, History of Classical Scholarship (1908) vol. 2
- "Gronovius, Johann Friedrich" in Encyclopaedia Britannica (1911)
Nexus externiRecensere
- Gronovii notae ad Herodotum cum versione Latina Laurentii Vallae
Lexica biographica: Treccani • Deutsche Biographie |