Lasithium (nomus Graeciae)

(Redirectum de Lasithium)

Lasithium fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Cretae, cuius caput erat urbs Sanctus Nicolaus. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Cretam et ad quattuor demos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Lasithii Unitate" permanet, quae sex legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.

Situs pristini nomi Lasithii
Forma pristinorum demorum nomi Lasithii
Vide etiam paginam fere homonymam: Lasithium.

Index pristinorum demorum et communium huius nomi

recensere

Nexus externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!