Kepler-452b est planeta extrasolaris, inventus a telescopio spatiali Keplero, ex interpretatione datorum NASAe. Eius inventio publici iuris facta est die 23 mensis Iulii anno 2015.

Descriptio

recensere

Kepler-452b est maior Tellure (60%, uti aiunt), a qua distat circiter mille quadringentis annis luce mensis. Spatio 385 dierum terrestrium, convertitur circa solem suum, qui dicitur Kepler-452. Adhuc nesciunt periti qua materia formetur planeta; quae sit aetas eius; quanta gravitate attrahat sibi corpora; qualis sit color eius. Quia intervallum inter Kepler-452b et stellam suam simile est illius inter Tellurem et Solem, forte temperatura sit nostrae similis. Si res ita fuerit, calor eius satis erit, ut aqua liquida probabiliter inveniatur in superficie eius necnon aliquod vitae genus adoleverit ibi.

Inventionis momentum

recensere

Kepler-452b non potest videri nullaque eius imago patet cuilibet. Inventus est per lucis defectionem, nam aliquando, dum convertitur circa solem suum, huius lucem occulit nobis ex parte. Inventio tamen suum habet pondus, quia demonstrat alios esse planetas per universum frequentissimos. Ex quibus alii vitae non favent; alii vero possunt aliquod vitae genus sustinere, immo et vitam humanam aliquando recipere. Unum telescopium spatiale Keplerus, exempli gratia, inquirendo parvum caeli spatium, iam invenit sine ulla dubitatione mille planetas extrasolares; de aliis tribus milibus et sescentis modo recogitatur a peritis, utrum sint planetae an non.

Nexus externi

recensere
  • Interpretatio datorum NASAe (Anglice)