Kalmia latifolia
L.
Kalmia latifolia est species plantarum florentium familiae Ericacearum, in Civitatibus Foederatis orientalibus endemica. Sua distributio geographica a Cenomannicae meridiana ad meridiem versus ad Floridam septentrionalem extendit, et ad occidentem ad Indianam et Ludovicianam. Ea est flos civicus Connecticutae et Pennsylvaniae. Laurel, nomen Anglicum, etiam est nomen urbis Laurel Mississippiae (conditae 1882).
Planta primum descripta est in America anno 1624, sed ex Pehr Kalm, qui exemplaria ad Linnaeum saeculo duodevicensimo misit, appellatur.
Auctus
recenserePlanta est frutex sempervirens, ad 3–9 m altus. Folia sunt 3–12 cm longa et 1–4 cm lata. Flores sunt rotundi, a roseo diluto ad album, in fasciculis crescentes. Sunt nonnullae cultivarietates nominatae quibus sunt colores atriores? rosei, prope pigmenta rubrum et purpureum. Planta Maio Iunioque floret. Omnes suae partes sunt venenosae. Radices sunt fibrosae et implicitae.[1]
Pinacotheca
recensere-
Gemmae K. latifoliae.
-
Maturiores gemmae K. latifoliae ferae geometriam monstrant.
-
Folia et gemmae.
-
Kalmia latifolia cultivarietas.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Kalmiam latifoliam spectant. |
Vide "Kalmia latifolia" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Kalmia latifolia" apud Plants for a Future • Flora of North America • USDA Plants Database |
- Kalmia latifolia, apud CT Botanical Society
- Kalmia latifolia, imagines apud universitatem Vanderbilt