Egressum magna me accepit Aricia Roma incipit satura versibus hexametris composita in quo Horatius iter a Roma usque Brundisium narrat quod cum Maecenate perfecit. Quidam eam peregrinationem factam censent ad Foedus Brundisinum inter Octavianum et Antonium componendum anno 40 a.C.n. ineunte; alii dum Maecenas Athenas properat anno 38; multi ad pacem Tarentinam anno 37 ineunte firmandam. Satura, saepe titulo Iter Brundisinum rubricata, locum quintum habet libri primi Satirarum.

Terminus Viae Appiae, Brundisi

Narratio

recensere

Satira iter describit quod Horatius et alii Brundisium anno 37 a.C.n. fecerunt. Inter sodales erant Maecenas et L. Cocceius Nerva, amici Horati non solum sed etiam Octaviani; Vergilius et Varius, poetae, cum eis iter fecerunt. Inimicitia inter Octavium M.que Antonium orta, Maecenas et Cocceius Brundisium iter faciebant ut pacem inter duos imperatores conciliarent. Cum causa prohibendi belli civilis iter factum sit, tamen descriptiones Horatii in satira ad res mundanas pertinent.

Compositio

recensere

Iter Brundisium similis est satiris C. Lucili, qui etiam satiram de itinere Capuam Messanamque scribit. Sicut omnes Horatii satirae hexametro dactylico utitur.

Propositiones

recensere

Iter Brundisium propositiones quas Horatius in satiris carminibusque praestat habet. Cum causa itineris Horatio permittat de inimicita inter Octavianum et Antonium loqui, res mundanae et imagines naturae pro imaginibus aut propositionibus militariis demonstrantur. De conversationibus auditis et cibis consumptis morbis passisque Horatius loquitur.

Bibliographia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Satirae (Horatius)#Bibliographia.
  • Emily Gowers, "Horace, Satires I,5: an inconsequential journey" in Proceedings of the Cambridge Philological Society vol. 39 (1993) pp. 48-66
  • Herbert A. Musurillo, "Horace's Journey to Brundisium: Fact or Fiction?" in Classical Weekly vol. 48 (1955) pp. 159-162
  • K. Reckford, "Only a Wet Dream? Hope and skepticism in Horace, Satire I,5" in American Journal of Philology vol. 120 (1999) pp. 525-554

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.