Pax Brundisina
(Redirectum de Foedus Brundisinum)
Pax Brundisina[1] seu Foedus Brundisinum[2] inter triumviros Octavianum et Antonium ictum est medio anno 40 a.C.n..
Quae ante illam pacem evenerint
recenserePerusino bello confecto Octavianus legionibus et provinciis (id est Galliis) a Marco Antonio Quinto Fufio Caleno traditis potitus est. Ipse Marcus Antonius iratus in Italiam rediit et Brundisium quod portas sibi clauserat obsidere coepit. Iam ad civile bellum apertum venturi erant, nisi amici et ipsi milites ad pacem eos hortati essent. Conciliatores huius pacis plerumque traditi sunt Lucius Cocceius Nerva[3], Asinius Pollio[4], Maecenas...
De condicionibus pacis
recenserePraecipuae stipulationes fuere :
- nova divisio orbis Romani ita ut omnia quae a Scutaro, urbe Illyrica[5], ad orientem solem spectabant Marci Antonii, quae vero ad occidentem Octaviani Caesaris essent. Africa Lepido relicta. Tum duces qui legionibus Marci Antonii in Gallia praefuerant seu in provincias orientales triumvirum secuti sunt, ut Ventidius Bassus et Munatius Plancus, sive quieverunt nec rebus publicis ultra operam dedere ut Asinius Pollio qui per reliquam vitam litteris studuit.
- partitio bellorum : bellum adversus Parthos Marco Antonio, bellum Siculum contra Sextum Pompeium (nisi tamen pacem cum eo facere maluisset) Octaviano obvenerunt.
- omnia quae alter egisset et ab altero ratum esse (ita proscripti qui in Marci Antonii fidem sese receperant e catalogo proscriptorum eradebantur et in pristinam dignitatem restituebantur[6]).
- matrimonium Marci Antonii cum Octavia, sorore Octaviani (paulo enim ante obierant casu et Claudius Marcellus maritus Octaviae et Fulvia uxor Marci Antonii) reconciliationem firmavit.
Fontes
recensere- Appianus, Bella Civilia 5.60-65
- Dio Cassius, Historia Romana 48.28-30
- Plutarchus, Vita Marci Antonii (Vitae parallelae) 30-31
Notae
recensere- ↑ "... post Brundisinam pacem ...": Velleius Paterculus, Historiae 2.86.3, et "pax circa Brundisium composita" ib. 2.76.3 ("-dus-" ms. P); "Pax Brundusina" apud J. Valart, ed., Horatii opera p. xx
- ↑ De hoc nomine vide e.g. ANRW vol. 2 pars 31 no. 2 p. 827
- ↑ Appianus BC V,251-272
- ↑ Appianus BC V,272
- ↑ Iacobus Henricus Michel, "Le méridien de Scodra et le partage du monde romain de la paix de Brindes à la fin du Bas-Empire", in Atti IV Convegno Accad. Costantiniana, 1981 : 179-191. Appianus BC V,274.
- ↑ Et alii Romam redierunt et pater imperatoris Tiberii, Tiberius Claudius Nero cum Livia uxore. Cf. Velleius Paterculus II,77.
Bibliographia
recensere- Luci Berkowitz, "Pollio and the Date of the Fourth "Eclogue"" in California Studies in Classical Antiquity vol. 5 (1972) pp. 21-38
- Herbert A. Musurillo, "Horace's Journey to Brundisium: Fact or Fiction?" in Classical Weekly vol. 48 (1955) pp. 159-162
Bellum Civile Romanum 44-30 a.C.n.
Proscriptiones 43 · Proelium iuxta Philippos commissum 42 · Pax Brundisina 40 · Pax Misenensis 39 · Pax Tarentina 37 · Proelium Actiacum 31 | |