Isicium Hamburgense
Pagina adhuc usque elaboratur... Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Quapropter rogaris ut nihil nisi minora hic mutes, maiora autem ante disputes illic. Si vero auctor ipse per septem dies nihil mutaverit, hanc formulam delere licet. The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.) Der Verfasser bearbeitet den Artikel noch. Daher werden höchstens kleinere Veränderungen gern gesehen: andernfalls bitte um Verbesserungsvorschläge auf der Diskussionsseite. (Nach einer Woche ist es angebracht, diesen Betreff in jedem Fall zu entfernen.) La ekverkinto daŭre laboras pri tiu ĉi paĝo. Pro tio bonvolu fari nur etajn korektadojn! Pli maletaj estu pridiskutataj en la diskutejo. (Post unu semajno oni tamen rajtas forigi tiun ĉi markilon.) |
---|
Isicium Hamburgense (Anglice Hamburg steak, antea Hamburg sausage, rarius Hamburg balls), est ofella vel isicium e bubula contusa factum. Anno circiter 1870 in Civitatibus Foederatis inventum est. Hodie saepissime in pastillum ad ferculum cito conficiendum immittitur, quod per omne mundum singulo vocabulo Hamburger ("pastillum Hamburgense") celebratur. In aliquibus civitatibus, inter quas Iaponia, Hamburg steak locum carnis in variis ferculis tenere solet, sicut olim alibi.

Ferculum puerile Iaponicum in popina inlatum: isicium Hamburgense, ofellae oryzae sub faciebus herois Anpanman inimicique Baikinman celatae, kinpira gobou, bacula e patatarum pulvere.

Ars coquinaria Iaponica: "Caril Asakusa" i.e. isicium Hamburgense cum iure caril oryzaque safrano tincta, in popina regionis urbanae Asakusa Tokii inlatum
BibliographiaRecensere
- Praecepta
- 1889 : Aunt Babette's Cook Book (Cincinnatis: Block, 1889) p. 56 ("Hamburger steak")