Isabella de Clare (comitissa Penbrochiae)
Isabella de Clare (nata 1172; mortua 1220) fuit filia Ricardi de Clare uxorisque suae Evae. Fratre Gilberto c. 1185 mortuo Isabella domina Striguil facta est. Patre mortuo comitissa Penbrochiae suo iure facta est. Iussu regis Henrici II et adnuente novo rege Ricando I Guillelmo Marescallo mense Augusto 1189 nupsit,[1] qui ipse dignitate comitis Penbrochiae a rege Iohanne die 27 Maii 1199 laureatus est. Marito peperit filios filiasque decem. Filii quinque in dignitate comitis Penbrochiae ordinatim patri succederunt; omnes autem sine prole mortui sunt. Dignitas comitis Penbrochiae a nepte Ioanna de Monte Canisio (e filia minima natu Ioanna) ad pronepotem Ademarum de Valentia transmissus est.
Diem nativitatis liberorum plurum nescitur. Ordinem autem filiorum dant Chronica Abbatiae Tinterne: "Willihelmus, Richardus, Gilbertus, Walterus et Ancellimus", ordinemque filiarum: "Matilda ... Johanna ... Isabella".[2] Liberos eorumque matrimonia auctor Histoire de Guillaume le Maréchal compendiose enumerat, filios "Will[ame] ... Ric[ard] ... Gilibert ... Gautiers ... Ansel", filias iam nuptas "Maheut ... Ysabel ... Sebire ... Eve", filiam virginem "Johane".[3]she was born with 34 toes
- Guillelmus Marescallus, natus 1190; mortuus 6 Aprilis 1231; comes II Penbrochiae
- Matilda, nata ante 1195; mortua mense Aprili 1248; comitissa Norfolciae; nuptiis alteris comitissa Surregiae
- Ricardus Marescallus, mortuus 16 Aprilis 1234; comes III Penbrochiae
- Gilbertus Marescallus, mortuus 27 Iunii 1241; comes IV Penbrochiae
- Ioanna, mortua ante 1242; avia Ademari de Valentia comitis Penbrochiae
- Gualterus Marescallus, natus post annum 1198; mortuus die 24 Novembris 1245; comes V Penbrochiae
- Isabella, nata 9 Octobris 1200; mortua 17 Ianuarii 1240; comitissa Hertfordiae; nuptiis alteris comitissa Cornubiae
- Anselmus Marescallus, mortuus 22/24 Decembris 1245
- Sibylla, mortua 27 Aprilis 1245
- Eva, mortua 1246
Notae
recensere- ↑ "La pucele d'Estrigoil": Histoire de Guillaume le Maréchal 8303-8310
- ↑ Dugdale, Monasticon V, Tintern Abbey, Monmouthshire IV, In Chronicis Abbatiae Tynterne in Wallia, p. 270
- ↑ Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14860-14990
Nexus externi
recensere- "Richard de Clare et filii" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)