Ademarus de Valentia
Ademarus de Valentia e familia Leziniacensium (natus saeculo 13 medio; mortuus die 23 Iunii 1324) fuit filius tertius natu Guillelmi de Valentia uxorisque eius Ioannae de Monte Canisio (filia Guarini uxorisque eius Ioannae, quae filia fuerat Guillelmi Marescalli). Matre anno 1307 mortua Ademarus, solus liberorum qui patrem supervixerit, dignitatem comitis Penbrochiae gerere coepit, quae a morte avunculi Anselmi Marescalli desueta erat. Bis uxores duxit; mortuus est autem sine prole.
Nexus externi
recensere- "Guillaume de Lusignan "de Valence" et filii" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
- J. R. S. Phillips, Aymer de Valence, Earl of Pembroke 1307-1324. Oxonii, 1972. ISBN 0198223595