Anselmus Marescallus
(Redirectum de Anselmus Marescallus (comes VI Penbrochiae))
Anselmus Marescallus (natus saeculo 13 ineunte; mortuus die fere 23 Decembris 1245) fuit filius natu quintus Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Fuerit successor in comitatu Penbrochiae fratris Gualteri, mortui die 24 Novembris 1245, sed ipse mortuus est ante hereditatem susceptam. In matrimonium duxerat Matildem de Bohun; mortuus est autem sine prole. Haeres terrarum quae ad comitatum Penbrochiae pertinuerunt fuit Ioanna de Monte Canisio, filia sororis Ioannae. Filius igitur Ioannae de Monte Canisio, Ademarus de Valentia, ab anno 1307 matre mortua titulum comitis Penbrochiae gessit.
Anselmus laudatur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):
- Li quint dels filz Ansel out non:
- Molt esteit de bele façon
- De cors, de vis, de chascun menbre,
- Mès l'em diseit, s'il poet vivre,
- Quer, eisi comme il [me re]membre,
- Avenanz ert en tot afaire,
- E Dex li dont a bon chief traire![1]
Notae
recensere- ↑ Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14899-14904
Nexus externi
recensere- "Anselm" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- "Anselm Marshal" sub titulo patris "Marshal, William, first Earl of Pembroke and Striguil" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
- Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
- "Anselm Marshal" sub titulo fratris "Marshal, William (II), fifth earl of Pembroke (c.1190–1231)" in Oxford Dictionary of National Biography (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis[nexus deficit]