Gilbertus Marescallus (comes IV Penbrochiae)
Gilbertus Marescallus (natus anno circiter 1198; mortuus die 27 Iunii 1241) fuit filius natu tertius Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Successor fratris Ricardi, fuit a die 16 Aprilis 1234 comes Penbrochiae. In matrimonium duxit Margaritam Gulielmi regis Scotiae filiam. Mortuus est autem sine prole; successor comitatús fuit frater Gualterus.
Gilbertus laudatur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):
- Gilibert fu li terz nomez;
- Clers fu, de boen senz renommez,
- De bones mors, de boen afaire,
- Franz e gentilz e debonaire.[1]
Notae
recensere- ↑ Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14889-14892
Nexus externi
recensere- "Gilbert" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- "Gilbert Marshal" sub titulo patris "Marshal, William, first Earl of Pembroke and Striguil" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
- Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
- "Gilbert Marshal" sub titulo fratris "Marshal, William (II), fifth earl of Pembroke (c.1190–1231)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis