Isabella (Guillelmi Marescalli filia)
Isabella (nata die 9 Octobris 1200; mortua die 17 Ianuarii 1240) fuit filia Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. E nuptiis primis Gilberto de Clare (vel anno 1217 vel paullo antea) facta est comitissa Glocestriae et Hertfordiae. E nuptiis alteris Ricardo, fratri regis Henrici III, facta est comitissa Cornubiae.[1]
Isabella laudatur matrimoniumque describitur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):
- Cele qui out nom Ysabel
- Eüst non par dreit "vis a bel"
- Quer bone est e bele deit estre;
- Cele out li quens de Gloecestre.[2]
Notae
recensere- ↑ Chronica Abbatiae de Tynterne (MS. BL. Cotton Cleopatra C.3, f. 303b) in W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830) vol. 5 p. 270
- ↑ Histoire de Guillaume le Maréchal vv. 14933-14936
Nexus externi
recensere- "Isabel" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29