Henricus Ellis (natus Londinii die 29 Novembris 1777; mortuus 15 Ianuarii 1869) fuit bibliothecarius principalis Musei Britannici ab anno 1827 usque ad 1856.

Henricus Ellis fuit alumnus Collegii Sancti Ioannis apud Oxonienses, cuius collegii fuit usque ad annum 1805 socius. Anno 1798 munus accepit adsistantis in Bibliotheca Bodleiana eiusdem universitatis (amico eius Iohanne Price eo tempore bibliothecario) annoque 1800 ad Museum Britannicum se transtulit. Ibi catalogum librorum impressorum, iussu Iosepho Planta bibliothecario, adiuvante Henrico Baber, recensuit, catalogumque manuscriptorum Lansdownianorum anno 1819 edidit. Anno 1827, Planta mortuo, Henrico Fynes Clinton a regentibus Bibliothecae ad successionem promoto, rex Georgius IV ipse Henricum Ellis officio bibliothecarii principalis praetulit. Res autem bibliothecae sine tenacitate gerens, anno 1835 suadente Parlamento Britannico Iosiam Forshall ad munus secretarii (sed potius obtrectatoris) accepit; quo ob aegritudinem anno 1850 renuntiante, Ellis maiorem partem directionis bibliothecae Antonio Panizzi, bibliothecario futuro, concedit.

Electus est anno 1807 socius Societatis Antiquariorum; a secretis meruit huius societatis ab anno 1814 1853 usque, a quo anno 1857 usque societatem direxit. Permulta opera historica mediaevalia recensuit, inter quae Monasticon Anglicanum; libri Wintoniae vel Domesday Book praefationem et indicem et Latine (anno 1816) et Anglice (anno 1833) divulgavit, una cum textús librorum supplementariorum, scil. libri Exoniensis, inquisitionis Eliensis censuumque paullo posteriorum Wintoniae necnon Dunelmi.

Opera selecta

recensere
  • 1798 : The history and antiquities of the parish of Saint Leonard Shoreditch, : and liberty of Norton Folgate, in the suburbs of London
  • 1813-1819 : (cum H. H. Baber) Librorum impressorum qui in Museo Britannico adservantur catalogus. 7 voll.
  • 1816 : A catalogue of manuscripts in the library of the Society of Antiquaries of London
  • 1816 : Libri Censualis, vocati Domesday-book, indices. Accessit dissertatio generalis de ratione hujusce libri
  • 1816 : Libri Censualis, vocati Domesday Book, additamenta ex codic. antiquiss. Exon Domesday; Inquisitio Eliensis; Liber Winton; Boldon Book
  • 1817-1830 : (cum J. Caley et B. Bandinel) Monasticon Anglicanum ... originally published in Latin by Sir William Dugdale (8 voll.)
  • 1819 : (cum F. Douce) A catalogue of the Lansdowne manuscripts in the British Museum
  • 1824–1846 : Original Letters Illustrative of English History (12 voll.)
  • 1833 : A general introduction to Domesday Book

Bibliographia

recensere