Iosephus Priestley
Iosephus Priestley (natus die 24 Martii (stilo vetere 13 Martii) 1733, mortuus 6 Februarii 1804) fuit theologus, clericus dissidens, chemicus, magister, philosophiae naturalis et rerum civilium liberalium peritus, in Anglia oriundus, qui plus centum quinquaginta opera edidit. Plerumque oxygenium inventum ei ascribitur, cuius status gasosus seiunctus in opere edito descripsit[1], quamquam Carolo Gulielmo Scheele et Antonio Lavoisier quoque ascribatur.
Fama in vita eius nitebatur in fabricatione aquae gasosae, scriptis de electricitate, atque inventione plurium "aerium" (gasium), quorum unum "aerem dephlogisticatum" appellavit et postea oxygenium nominatum est. Ipse, cui semper certum erat theoriam phlogisti sustinere, recentiores theorias Lavoisierii et aliorum reiecit, propter quod favorem communitatis doctae tandem amisit.
In scriptis theologicis constanter rationem illuministicam cum theismo Christiano coniungere conabatur, et in scriptis metaphysicis audaciter theismum, materialismum, ac determinismum coniungebat. Credebat verum naturae intellectum progressum humanum adiuvare et tandem millennium Christianum efficere. Librae notionum permutationi valde credens, tolerantiam iuraque aequa pro dissentibus religiosis suasit et constitutioni Unitarianismi in Anglia subvenit.
Notae
recensere- ↑ Origo theoriae photosynthesis putatur.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Johannes Madey, "PRIESTLEY, Joseph" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 16 (Herzberg, 1999. ISBN 3-88309-079-4) , columnae 1258–1260 (Theodisce)
- De Iosepho Priestley; situs a Elizabeth Kingston scriptus, apud www.iep.utm.edu
- Opera Iosephi Priestley, apud num-scd-ulp.u-strasbg.fr
- Societas Iosephi Priestley, apud www.jbpriestley-society.com