Antonius Lavoisierius
(Redirectum de Antonius Lavoisier)
Antonius Laurentius Lavoisierius[1] (Francogallice Antoine Laurent de Lavoisier; Lutetiae die 26 Augusti 1743 natus; ibidem capite damnatus die 8 Maii 1794) fuit chemicus Francicus, qui praesentis chemicae inventorem fuisse putatur. Fuit sodalis Academiae Scientiarum Francicae et Academiae Francicae. Praeterea est unus e septaginta duobus hominibus quos Turris Eiffeliae effigies commemorat.
Lavoisierius probavit phlogiston non necesse esse ad combustionem rerum explanandam; revera invenit oxygenium, quo res quae ad combustionem pertinebant explanari possunt.
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Laurentium Lavoisierium spectant. |