Aperire sectionem principem
Variae interpretationes millennii Christi (Anglice)

Chiliasmus (Graece χιλιασμός, ex χιλιάς, 'mille'), sive millenarismus, est doctrina aliquorum sectarum Christianarum (chiliastarum vel millenariorum), in quo Iesus Christus corpore praesenti in terra regnabit mille annos ante Ultimum iudicium. Praesertim in libro Apocalypsis Ioannis fundatur, lineis 1–6:

et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua
et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille
et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore
et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis
ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima
beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis[1]

Variae sunt opiniones de hoc millennio. Sententiae millenariae apud Anabaptistas, Adventistas, Pietistas et alios reperiuntur; doctina a Catholicis, Orthodoxis, Lutheranis, Calvinistis ut plurimum reiecta est.

NotaeRecensere

  1. Versio Vulgata, Apoc. 20, 1–6 apud Blue Letter Bible

Nexus externiRecensere