Ion (heros)
In mythologia Graeca Ion est heros Ionum eponymus. Primum Xuthos pater in Hesiodicis genealogiis[1] apparet quae tres filios Helleni heroi adsignabant, Dorum et Aeolum et Xuthum quem et ipsum Ionem et Achaeum genuisse volebant. Ita eponymos heroes praecipuarum gentium Hellenicarum Dorum, Aeolorum, Ionum, Achivorum excogitarant. Inventio mythographorum erat Ion, non verus heros nec Iones eum cultu heroico honorabant. Praecipuae fabulae de Ione quae ad posteritatem pervenerunt ad Atticos poetas quinti saeculi ante Christum referendae sunt tempore Delii foederis tum cum Athenienses protectores et metropolitani Ioniae videri cupiebant. Sophocleae tragoediae Ion et Creusa[2] hodie deperditae sunt; reliquus est Ion Euripideus anno incerto inter 420 et 412 Athenis doctus, qui istas novas fabulas divulgavit.
Apud Euripidem
recensereApud Euripidem Ion e regina Atheniensi Creusa a deo Apolline stuprata nascitur atque statim a timida pudoreque victa matre in Acropoleos antro exponitur, feris facilis praeda. At Hermes iussu Apollinis infantem Delphos transfert ubi educatur et templi famulus fit. Postea Creusa Xutho alienigenae duci nubet. Quia liberos non habent Delphicum oraculum petunt ubi post varias rerum mutationes atque calamitates vix vitatas Creusa filium agnoscit et Athenas regnaturum ducit dum Xuthus Apollinis mendacio deceptus et ipse patrem Ionis esse credit. Ita poeta originem alienigenam Ionis reicit (non est Xuthi filius). Euripidis lector (et olim spectator) Athenis regnaturum esse Ionem persuadetur[3]. Numquam tamen eius nomen aut Xuthi patris in veros regum fastos insertum est[4]. Quin etiam tragoedia exeunte dea Athena Ionis fatum praenuntiatː eius filii quattuor tribus Athenienses creabunt et eius nepotes colonias in Asiam deducent.
Notae
recensere- ↑ In Feminarum catalogo. Fragmenta Hesiodo attributa
- ↑ Sunt tamen qui istos duos titulos ad unam eandemque tragoediam pertinere credant.
- ↑ Talia sunt verba Athenae (versus 1571-4)ː Λαβοῦσα τόνδε παῖδα Κεκροπίαν χθόνα χώρει, Κρέουσα, κἀς θρόνους τυραννικοὺς ἵδρυσον. Ἐκ γὰρ τῶν Ἐρεχθέως γεγὼς δίκαιος ἄρχειν τῆς γ' ἐμῆς ὅδε χθονός, = "Duc hunc filium, Creusa, in Cecropiam terram atque in regium thronum eum colloca. Ut qui ex Erechthei progenie ortus est, eum in terra mea dominari decet". Iam versu 578 Xuthus Ioni 'filio' dicebatːοὗ σ' ὄλβιον μὲν σκῆπτρον ἀναμένει πατρός ="[Veni Athenas] ubi patris beatum sceptrum te exspectat".
- ↑ Hyginus, Fabulae 48.
Fontes
recensere- Apollodori bibliotheca I.7.3
- Euripides, Ion
- Herodotus VII.94 et Viii.44
- Plato, Euthydemus 302c-d
Plura legere si cupis
recensere- Bernadette Morin, "L'inscription d'Ion au patrimoine mythique d'Athènes", Revue de philologie, de littérature et d'histoire anciennes, 2009ː 65-86