Ioannes Prescott (natus John Leslie Prescott, Baron Prescott, Prestatyn in Flintensi Comitatu die 31 Maii 1938; mortuus die 20 Novembris 2024), fuit rerum politicarum peritus Britannicus factionis Laboris. Operarius in navibus commercii laboravit. Annis 1960, Collegium Ruskin Oxoniae et Universitatem Hullensem frequentavit. A die 18 Iunii 1970 usque in annum 2010 munere populi Hulli Orientalis in Parlamento Britannico functus est. Anno 1994, Ioanne Smith duce factionis Laboris nuper mortuo, se successorem proposuit: Antonio Blair victore, Prescott ut qui proxime accedit dux vicarius factus est. Ergo a die 2 Maii 1997 usque in Iunium 2007 primus minister vicarius meruit: eodem tempore minister a circumiectu commeatuque et provinciis usque in diem 8 Iunii 2001 functus est.

Wikidata Ioannes Prescott
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Prescott: imago
Ioannes Prescott: imago
Nativitas: 31 Maii 1938; Prestatyn
Obitus: 20 Novembris 2024;
Patria: Britanniarum Regnum
Ioannes Prescott anno 2007 pictus.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Store norske leksikon • • Parlamentum Britannicum