Ioannes Henricus vulgo Johann Heinrich Voß (natus Sommerstorf in hodierna Megalopoli et Pomerania Citeriore die 20 Februarii 1751; mortuus Heidelbergae die 29 Martii 1826 ) fuit poeta, criticus, philologus, et interpres, qui res classicas in Germania populo gratas fecit.

Wikidata Ioannes Henricus Voß
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Henricus Voß: imago
Ioannes Henricus Voß: imago
Nativitas: 20 Februarii 1751; Sommerstorf
Obitus: 29 Martii 1826; Heidelberga
Patria: Megalopolis-Suerinum

Familia

Coniunx: Ernestine Voß
Proles: Heinrich Voß, Abraham Voß, Hans Voß

Memoria

Sepultura: Bergfriedhof
Ioannes Henricus Voß, imago Nicolai Peroux
Schola Latina in Otterndorf

Alma mater eius fuit Universitas Regia Georgia Augusta, ubi philologiae studuit.

Vita recensere

 
Eutin, Conclave Ludovicae in deversorio Haus Voß

Anno 1766 scholam in Neubrandenburg frequentavit antequam magister privatus in domo domini de Örtzen in Ankershagen institueretur. Post pascha anni 1772 Gottingam iit ubi breviter theologia se imbuebat antequam omnino philologicis vacaret. In seminario Christiani Gottlob Heyne quoque fuit. Ut alii iuvenes in Concilio poetico Gottingensi congregati poesim renovare voluit. Immo, Voß ductor eorum factus paulo se a magistro Heyne emancipatues est. Quando Henricus Christianus Boie, cuius sororem in sponsalicia prehenderat, in servitiis publicis laborare incoharetur, Voß periodicum »Göttinger Musenalmanach« moderari debuit. Haec omnia ex oppido Wandsbek (apud Hamburgum) disponebat, quo anno 1775 commigraverat. Ibidem horas felices multas habuit cum Matthia Claudius et cum Friderico Amadeo Klopstock et feminam ductitavit. Anno 1776 Otterndorf rectoratum obtinuit et anno 1778 sollemniter interpretationem »Odysseae« Homeri annuntiavit quae anno 1781 in lucem est prolata. In versione ista prima iam culmen interpretatorium dedit; sic Homerus proprietas docendorum doctorumque Germaniae factus est. Anno 1782 autem Friderico Leopoldo de Stolberg-Stolberg mediatore director Eutin in Slesvico-Holsatia declaratus est ubi anno 1786 honorario titulo consiliarii aulici coronatus est.

Interdum querelae longae philologicae cum Heyne magistro eruptae erat quae Ioannis Henrici alacritatem ad ligitandum excitavit. Postquam anno 1789 conversionem »Georgicon« librorum Vergilii edidit summo studio de geographicis et mythologicis Graeciae antiquae operam dabat. Poetica continuata bene evenerunt a momento, quo Voß hexametra quoad argumentum sibi familiaria faciebat. Optimum in hoc contextu fuit carmen idyllicum »Luise« (Regiomontii 1795), narratio amabilis de vita in domo parochiali protestantica: ei opusculum praeparatorium quasi habere potueris »Siebzigster Geburtstag«. Autumno 1802 sanitatis caussa cum emeritorio Ienam petivit ubi recensio valde disputata de interpretatione »Iliados« Christiani Heyne vulgata est in periodico »Allgemeine Literaturzeitung« (mense Maio 1803). Vane Ioannes Volfgangus Goethius, qui anno 1802 carmina Vossiana publice laudaverat, eum Ienae retinere temptavit namque anno 1805 Heidelberga appetenda erat.

In universitate Heidelbergensi autem mox cum Romanticismi fautoribus Clemente Brentano, Achim von Arnim et Iosepho Görres rixatum est. In iis omnibus enim reactio conservativa ecclesiastica politicave imputata est atque soneti ludibrio habebatur. Similiter invehebatur in collegam Heidelbergensem Fridericum Creuzer opere »Antisymbolik« (Stuttgardiae 1824) cuius partem alteram filius Abraham Voß anno 1826 post patris mortem edidit. Rationalismo militari contra amicum pristinum Fridericum de Stolberg concurrebat qui interdum catholicus factus est. Anno 1819 paulo ante mortem Stolberg scriptum subdolum in periodico »Sophronizon« edidit cui titulus »Wie ward Fritz Stolberg ein Unfreier?«.

Pugnacitas eius numquam cessavit. In carminibus propriis amaritudinem doctam et angustiam sobriam sentis quam vix superare potuit. Vitae partem secundam dedicavit et studiis et interpretationibus. Iam anno 1789 Georgica Vergilii edita erant et anno 1793 totus Homerus Theodiscus prostabat, cum Odysseae versione emendata. Sed omnes conversiones posteriores minus bonae quam anteriores erant, quoniam magis magisque interpretationem ad verbum fovebat et metrica accuratissime respicere voluit quae omnia artificiosa olebant. Theoriam de nova scrupulositate maxime limata exaraverit in opere »Zeitmessung der deutschen Sprache« (1802). Volubilitatis recentioris absentia sentitur etiam apud conversiones Horatii (1806), Theocriti (1808), Tibulli (1810) et Aristophanis (1821). Tentamen Shakesperii germanizandi omnino ad irritum ductum est.

Opera selecta recensere

  • Die Leibeigenschaft. In: Lauenburger Musenalmanach. 1776.
  • Luise. Ein ländliches Gedicht in drei Idyllen. Nicolovius, Regiomontii 1795.
  • Abriß meines Lebens. Wald-Verlag, Karben 1996 (Rudolphopoli 1818).
  • Briefe, ed. Abraham Voß. Olms, Hildesiae 1971 (impressio anastatica, editionis Halberstadiensis 1829-1833).
  • Sämmtliche poetische Werke.,' ed Abraham Voß. Müller, Lipsiae 1835.
  • Gedichte. Auswahl und einführende Texte: Klaus Langenfeld. Husum Druck- und Verlagsgesellschaft, Husum 2001.
  • Die kleinen Idyllen. Mit einer Einführung zum Verständnis der Idyllen und einem Nachwort herausgegeben von Klaus Langenfeld. Akademischer Verlag Heinz, Stuttgardiae 2004.
  • Ali Baba und vierzig Räuber. Erzählungen aus Tausend und eine Nacht. edidit Ernst-Peter Wieckenberg. C.H.Beck, Monaci 2012, ISBN 978-3-406-61608-2.

Bibliographia recensere

  • Frank Baudach (ed.): Ein Mann wie Voß … Ausstellung zum 250. Geburtstag von Johann Heinrich Voß. Edition Temmen, Bremae 2001, ISBN 3-86108-537-2.
  • Hermann Bräuning-Oktavio: Silhouetten aus der Wertherzeit - Aus dem Nachlaß von Johann Heinrich Voß und Carl Schuberts Silhouettenbuch. Wittich, Darmstadtii 1926.
  • Wilhelm Herbst: Johann Heinrich Voß. Lang, Bernae 1970 (volumina tria; anastatia impressio editionis Lipsiensis annorum inter 1872 et 1876).
  • Friedrich Heussner: Johann Heinrich Voß als Schulmann in Eutin. Festschrift zum hundertjährigen Gedenktage seiner Ankunft daselbst. Struve, Eutin 1882.
  • Klaus Langenfeld: Johann Heinrich Voß. Mensch, Dichter, Übersetzer. Struve, Eutin 1990 (=Eutiner Bibliothekshefte, 3).
  • August Sauer (ed.): Johann Heinrich Voß. Niemeyer, Tübingen 1974 (anastatia impressio editionis Berolinensis anni 1886).
  • Heinrich A. Stoll: Johann Heinrich Voß. Union-Verlag, Berolini, 1.1962 - 2.1968.
  • Inka Tappenbeck (ed.): Johann Heinrich Voß (1751-1826). Idylle, Polemik und Wohllaut. Niedersächsische Staatsbibliothek 2001, ISBN 3-930457-21-0.
  • Mathias Brandstädter: Wahn und Mittelmaß? Eine Analyse des Vossischen Erregungspotenzials und der polemischen Tiefenstruktur der »Antisymbolik«. In: Kultur & Gespenster 4 (2007), p. 38–54.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Henricum Voß spectant.